MISNA

MISNA
I.
MISNA
Carthaginensium navale dicitur. Cael. Rhodig. l. 18. c. 38.
II.
MISNA
pars Talmudis. Postquam enim sacer Prophetarum Chrous terras reliquisset, sensim a Lege Patrum discessum, et humanis commentis ac traditionibus Religionis castitas contaminata est: praecipuô eius rei auctore Hillele Babyloniô, 140. cir. citer annis, ante secundi Templi excidium. Atque exinde, ut Iudaei tum in sectas scindi coeperant et nova facile placebant, duplex obtinuit Hierosolymis doctrina, una Scripturae, altera Traditionum: cui docendae in singulis Synagogis, duo Audioria attributa sunt. Defecit autem apulatim Scripturae studium ac praevaluerunt Traditiones. Quod factum inprimis annô post Christi excidium quinquagesimô. Deinde enim, quae hactenus Traditionum Seniorum praetextu venerant, Legis Oralis nomine venerunt: tuncque, praeter Legem scriptam, Iudaei aliam a Mose Legem, in monte Sinai acceptam, commenti sunt; quae, cum sublimioris sapientiae foret, ore excepta, eôdem modô propagari debuerit. Hanc itaque Mosen Iosuae, hunc LXX. Senioribus, illos autem Viris Synagogae M. tradidisse aiunt: donec tandem conscripta, et in Talmud, tamquam Pandectas, relata sit. Labente namque tempore, ne per Iudaeorum exilia crebrasque fugas, tam pretiosum depositum periret, Rabbi Iehuda, qui sub Antoninis floruit, annô post Templum excisum 120. in unum volumen traditiones istas congessit; quod Misnae vel Sepher Misnaioth, seu Deuteroseon volumen appellatur. Hisce postea successêre Doctores, qui in explicatione Misnaioth disputationibusque circa illas, versabantur, ex quibus altera Talmudis pars, Gemara dicta, coaluit: quae, pro Auctorum et Scholarum discrimine, rursus duplex est, Hierosolymitana et Babylonica. Fr. Burmannus Synops. Theol. Christ. Part. 2. l. 7. c. 1. §. 55. et 56.
III.
MISNA
urbs superioris Saxoniae, Misniae caput, condita ab Henrico Aucupe, A. C. 928. qui Marchionem Misnae constituit. Sigismundus postea Imperator Friderico Marchioni, cum Saxonia, Electoratum contulit, A. C. 1423. Sub initium Reformationis, Iohannes Episcopus Misnensis, venias venales, circa A. C. 1500. e sua dioecesi eiecit, populi stosiditatem increpans: Vide Chytraeum par. 1. Saxon. De Misniae autem Marchionum origine, vide Phil. Iac. Spenerum, Sylloge Geneal. Hist. in Familia Sxonica, et supra in voce Marchio. Addo, quod primum Marchionem Henricus praefatus constituit agnatum Fridericum, seu, ut alii, Brunonem Wettini Comitem. Hereditariô postea iure eam ab Ottone III. Imperatore accepit Eccardus I. eiusdem familiae, multis in Caesarem officiis istam gratiam meritus. Pulsus post a Bohemis Henricus Marchio, iussu Caesaris, contra quem cum reliquis Saxoniae Principibus insurrexerat, eique postea suffectus agnatus Timo Comes Wettinensis; cuius tamen fil. Conradus Lotharii Imperatoris auctoritate, et ope possessionem demum terrae adeptus est, continuâ serie ad nostra usque tempora transmissam. Vide Tobiam Pfannerum de praecipuis Germaniae Principum gentibus c. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Mišna — Mȉšna ž DEFINICIJA jud. osnovni dio Talmuda, v. nazvan i Druga Tora ETIMOLOGIJA hebr. Mišnah ≃ lišnot: učiti na pamet …   Hrvatski jezični portal

  • Mišnā — Mischna Kommentar von Rabbi Szemen Aryeh Surawicz; Radzilow 1873 Die Mischna (hebräisch: משנה‎ Wiederholung) ist die wichtigste Sammlung religionsgesetzlicher Überlieferungen des rabbinischen Judentums. Sie bildet die Basis des Talmud …   Deutsch Wikipedia

  • Gua Misna — Seit 1994 wurden in Ostkalimantan, Borneo, Indonesien mehr als 30 Höhlen entdeckt, in denen sich insgesamt ca. 1.500 prähistorische Malereien befinden. Entdeckt wurden die Malereien, von denen manche über 10.000 Jahre alt sind[1], von einem… …   Deutsch Wikipedia

  • Johannes de Misna (897) — 897Johannes de Misna, (21. Nov.), ein Franciscaner, der erste Provinzialvicar der Observanten in Böhmen, welcher zu Olmütz im J. 1492 starb. Er erweckte einen todten Knaben zum Leben und wirkte noch andere Wunder. (Hub. Men.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • HEBREW LANGUAGE — This entry is arranged according to the following scheme: pre biblical biblical the dead sea scrolls mishnaic medieval modern period A detailed table of contents precedes each section. PRE BIBLICAL nature of the evidence the sources phonology… …   Encyclopedia of Judaism

  • Battle of Ullais — Infobox Military Conflict conflict=Battle of Ullais partof=Islamic conquest of Persia caption=Overview of the region where the Battle of Ullais was fought, showing the river Euphrates and its tributary the Khaseef (Iraq). date=May 633 A.D… …   Wikipedia

  • Handbook of Oriental Studies — Das Handbuch der Orientalistik bzw. Handbook of Oriental Studies ist eine seit 1952 im Brill Verlag in Leiden erscheinende bedeutende internationale Buchreihe zur Orientalistik. Bertold Spuler (1911–1990) war eine ihrer ersten Herausgeber. Die… …   Deutsch Wikipedia

  • Guerre civile libyenne de 2011 — Progression de la guerre civile libyenne de 2011      Zones tenues par les forces anti Kadhafi le 1er mars …   Wikipédia en Français

  • Mischna — Mịsch|na 〈f.; ; unz.〉 erster Teil des Talmuds, Sammlung von Lehrsätzen für richtiges Handeln [hebr.] * * * Mịsch|na, die; [hebr. mišnạ̈ = Lehre]: grundlegender Teil des Talmuds. * * * Mịschna   [hebräisch »Wiederholung«, »Lehre«] die, ,… …   Universal-Lexikon

  • IMPILIA — Hebr. Inpilia (velut nomen singulare) in Misna tit. Iabimoth. c. 12. Maimonid. hal. lebom vechalitza c. 4. etc. ubi de ritu Calcei exuendi apud Hebraeos usi ratio, cum Levir Fratriam ducere nollet: Res rite peragebatur Calceamento, non Impilio.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”